monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XXIII <<<     >>> XXV

Caput XXIV

1 Eodem Romulo regnante Thales Milesius fuisse perhibetur, unus e septem sapientibus, qui post theologos poetas, in quibus Orpheus maxime omnium nobilitatus est, σοφοί appellati sunt, quod est Latine sapientes.
2 Per idem tempus decem tribus, quae in divisione populi vocatae sunt Israel, debellatae a Chaldaeis et in eas terras captivae ductae sunt, remanentibus in Iudaea terra duabus illis tribubus, quae nomine Iudae vocabantur sedemque regni habebant Hierusalem.
3 Mortuum Romulum, cum et ipse non conparuisset, in deos, quod et vulgo notissimum est, rettulere Romani; quod usque adeo fieri iam desierat (nec postea nisi adulando, non errando, factum est temporibus Caesarum), ut Cicero magnis Romuli laudibus tribuat, quod non rudibus et indoctis temporibus, quando facile homines fallebantur, sed iam expolitis et eruditis meruerit hos honores, quamvis nondum efferbuerat ac pullulaverat philosophorum subtilis et acuta loquacitas.
4 Sed etiamsi posteriora tempora deos homines mortuos non instituerunt, tamen ab antiquis institutos colere ut deos et habere non destiterunt; quin etiam simulacris, quae veteres non habebant, auxerunt vanae atque impiae superstitionis inlecebram, id efficientibus inmundis in eorum corde daemonibus per fallacia quoque oracula decipientibus, ut fabulosa etiam crimina deorum, quae iam urbaniore saeculo non fingebantur, per ludos tamen in eorundem falsorum numinum obsequium turpiter agerentur.
5 Regnavit deinde Numa post Romulum, qui cum illam civitatem putaverit deorum profecto falsorum numerositate muniendam, in eandem turbam referri mortuus ipse non meruit, tamquam ita putatus sit caelum multitudine numinum constipasse, ut locum ibi reperire non posset.
6 Hoc regnante Romae et apud Hebraeos initio regni Manasse, a quo impio rege propheta Esaias perhibetur occisus, Samiam fuisse Sibyllam ferunt.